CURIOSI

CURIOSI
CURIOSI
Palladio, in Vita Chrysost. Κουριωσοὶ, in Gloss. Basilic. Κουριόσοι. dicebantur, qui delecti ex Memorialibus, atque etiam ex Agentibus in rebus, ab Imperatore per singulas provincias, modo bini, modo singuli, annuum munus obituri, mittebantur, qui et cursui publico invigilarent, ne videl. citra evectionem quis eô uteretur, et omnia, quae geri in Republ. viderent, ad Principis notitiam deferrent. Dicti, quod curis agendis et evectionibus cursus publici inspiciendis operam darent, l. 13. Cod. de curs. publ. Lib. 12. l. 2. C. de curios. l. 1. C. de offic. Magistr. officior. ad eosque cura vehicularis cursus pertineret, utloquitur l. ult. §. 4. ff. de muner. et honor. Eosdem crimina Iudicibus nuntiâsse, indicat l. 1. C. de curtos. Tertullian. l. de fuga in persec. In matricibus beneficiariorum et curiosorum. In passionibus B. Mennae, Heliodori cuiusdam mentio fit, qui Curiosi officiô fungebatur. Eôdem pertinent, quae a Suida in verbo Κουριόσος referuntur, ἐκ τοῦ βἱου Χρυσοςτόμου. Ea sunt huiusmodi, Ε῾λκόμενος ὑπο τοῦ Κουριόσου τῆς πόλεως εν μέση τῆ πόλει, Tractus a Curiosos urbis, media in urbe. Curiosos etiam Publicanos vectigalium redemptoribus coniungit Iulius Firmicus, l. 3. Curiosos litorum invenies, in Nov. un. Theodos. et Valent. de trib. fiscal. Et Primos scholarum Curiosos, in l. 6. ff. de curios. in Cod. Theodos. Vide Ioh. Laurentium Icium notis in Phaedrum, l. 4. Fab. 21. v. 12.
--- --- Qindam curiosior
Simonide, tu ex opibus nihil sumis tuis.
Ubi sic vocari communiter notat eos, qui solliciti sunt de aliis, ex Plauto, Stich. Act. 1. Sc. 3. v. 44.
Sed curiosi sunt hic complures mali,
Alienas res qui curant studio maximo.
Specialem dein vocis in antiquitate significatum, de quo retro subiungit. Similes in Gallia Contrarotulatoros dispositorum equorum, Gall. les Controlleurs des Postes, facit Scaliger ad Manilium, l. 5. In Notit. Imper. occurrunt Curiosi cursus publici praesentalis. Et Curiosi per omnes provv. in Nov. Theodos. et Valent. de Tribut. Fiscal. etc. Qui cum multiplici concussione et nequitiâ infames essent, sublati demum sunt a Iuliano Imperatore. Vide Iac. Gothofredum ad tit. Cod. Theodos. de Curiosis, apud Car. du Fresne indigitatum, qui Curiosos et Correctores Fratrum ordinis Grandimontis quoque memorat, ex Aresto Parlam. Paris. 15 Ian. A. C. 1322. Vide quoque infra, ubi de Frumentariis, et Stationariis. Sed et hâc voce per dicterium appellari homines graciles et macilentos, apud Palutum legimus in Aulul. Actu 3. sc. 6. v. 26. tamquam qui curis se exederent ac macerarent; quemadmodum Incuriosi contra pingues sunt. Unde Agnus incuriosus, apud Apuleium, Flor. Eôdem sensu Curio Agnus, pro macro, apud eundem Plautum, ibid. v. 27. reperitur etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Curiōsi — (röm. Ant.), kaiserlicher Diener in der Provinz, hatten das Postwesen, die öffentlichen Abgaben u. das Einziehen von Verbrechern unter sich …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CURIOSI Naturae — nomen Societatis in Germania illustris, inter praestantissimos Medicos, certis legibus institutae, auctore Ioann. Laur. Bauschiô Medicô celeberrimô, qui Suinfurti, in Franconico Circulo, liberâ Imperii Civitate communicatô cum aliis Medicis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Naturae curiōsi — Naturae curiōsi, s.u. Akademie X. A) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Куриозы — (Curiosi) особые провинциальные чиновники восточно римских (византийских) императоров, обязанностью которых была защита берегов и о вов от морских разбойников и контрабандистов. Ввиду их злоупотреблений и разбойничанья на морях, они были отменены …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • FRUMENTARII — apud Spartian. in Hadr. Erat curiosus non solum domus suae, sed etiam amicorum, ita ut per Frumentarios occulta omnia exploraret: nec adverterent amici, sciri ab Imp. suam vitam, priusquam ipse hoc Imp. ostenderet; nomen et officium fuit sub Impp …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Malacology — Part of a series on Zoology …   Wikipedia

  • Syrinx aruanus — Apertural view of a shell of Syrinx aruanus Scientific classification Kingdom: An …   Wikipedia

  • BENEFICIARII — Festo dicuntur, qui vacationem munerum habebant, beneficio, adeoque munificibus opponuntur. Hinc in veterib. Monumentis, Beneficiarii Praesidum, Praefectorum, Consulum, Proconsulum, et Legatorum Tribunorumque, inter quos Beneficiarii Tribunorum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • curios — CURIÓS, OÁSĂ, curioşi, oase, adj. 1. Care manifestă curiozitate. ♦ Indiscret. 2. Care stârneşte curiozitate; ciudat, straniu; surprinzător, neobişnuit; original. [pr.: ri os] – Din fr. curieux, lat. curiosus, it. curioso. Trimis de romac,… …   Dicționar Român

  • Платцманн, Мартин — адъюнкт Академии Наук; родился в 1760 году в Выборгской провинции, в приходе Мола, где отец его был пастором. По окончании курса учения в Выборгской кафедральной школе, Н. поступил в Абосский Университет, где избрал предметом своих специальных… …   Большая биографическая энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”